Credo in Unum Deum

3 views

Lyrics

Credo in unum Deum
 Patrem omnipotentem
 Factorem caeli et terrae
 Visibilium omnium et invisibilium
 Et in unum Dominum Iesum Christum
 Filium Dei unigenitum
 Et ex Patre natum, ante omnia saecula
 Deum de Deo, lumen de Lumine
 Deum verum de Deo vero
 Genitum, non factum, consubstantialem Patri
 Per quem omnia facta sunt
 Qui propter nos homines
 Et propter nostram salutem descendit de caelis
 Et incarnatus est de Spiritu Sancto
 Ex Maria Virgine, et homo factus est
 Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato
 Passus et sepultus est
 Et resurrexit tertia die, secundem Scripturas
 Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris
 Et iterum venturus est cum gloria
 Iudicare vivos et mortuos
 Cuius regni non erit finis
 Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem
 Qui ex Patre Filioque procedit
 Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur
 Qui locutus est per prophetas
 Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam
 Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum
 Et exspecto resurrectionem mortuorum
 Et vitam venturi saeculi.
 Amen
 

Audio Features

Song Details

Duration
04:15
Key
2
Tempo
176 BPM

Share

More Songs by Musica Sacra

Similar Songs