Abelard and Heloise, from Saint-Denis to the Paraclete Monastic Song: O quanta qualia

Lyrics

O quanta, qualia sunt illa sabbata
 quae semper celebrat superna curia.
 quae fessis requies, quae merces fortibus,
 cum erit omnia Deus in omnibus.
 vere Ierusalem est illa civitas,
 cuius pax iugis est, summa iucunditas,
 ubi non praevenit rem desiderium,
 nec desiderio minus est praemium.
 quis rex, quae curia, quale palatium,
 quae pax, quae requies, quod illud gaudium,
 huius participes exponant gloriam,
 si quantum sentiunt, possint exprimere.
 nostrum est interim mentem erigere
 et totis patriam votis appetere,
 et ad Ierusalem a Babylonia
 post longa regredi tandem exilia.
 illic molestiis finitis omnibus
 securi cantica Sion cantibimus,
 et iuges gratias de donis gratiae
 beata referet plebs tibi, Domine.
 illic ex sabbato succedet sabbatum,
 perpes laetitia sabbatizantium,
 nec ineffabiles cessabunt iubili,
 quos decantabimus et nos et angeli.
 perenni Domino perpes sit gloria,
 ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia;
 ex quo sunt, Pater est; per quem sunt, Filius;
 in quo sunt, Patris et Filii Spiritus.
 

Audio Features

Song Details

Duration
06:12
Tempo
131 BPM

Share

More Songs by Paul Hillier'

Similar Songs